Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 258

None
Datierung: 865 05 22

Mundi terminum adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco Eudotal, cognoscens gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis, donationem donavi Sancto Salvatori et suis monachis, id est, villam que noncupatur Duecot, cum mansis et manentibus, cum silvis et pascuis, cum aquis aquarumve decursibus, et cum omnibus apenditiis suis sicut adiacet, ex iussione Salomonis ducis Brittanniae, pro regno Dei et pro redemptione animae meae, sine censu et sine tributo alicui homini sub caelo nisi Sancto Salvatori et suis monachis, iure perpetuo; si vero fuerit aliquis de coheredibus meis et de propinquis qui hanc donationem inquietare presumpserit, .C. solidos multa conponat, et quod repetit vindicare non valeat, et haec donatio firma et stahilis permaneat. Factum est hoc in aula quae dicitur Colruit, .XI. kal. iun., luna .XXI., feria .III., coram his testibus: Salomon, princeps, dux Britanniae, testis; similiter Pascuueten, comes provintiae Brouueroch, testis; Solom, testis; Bernahart, testis; Kenmarcoc, testis; Hincant, testis; Gloisanau, testis; Bili, Sapiens, testes; Natale, presbyter, testis; Fulcrat, presbyter, testis;......... presbyter, testis; Diloid, presbyter, testis; Sperevi, nepus illius viduae, testis; Abgar, testis; Sitir, testis; Gedeon, testis.