Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 255

None
Datierung: 826 07 03

Magnifico viro Iarnedetuuido, emptori, ego euim, Dreanau, venditor, constat me tibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis mee Bot, hoc est, de terra .VIII. modios de brace, nuncupantes partem Iarnuuin, id est, dimidium Botsarphin, finem habens de summo latere et fronte a fluvio Cles usque ad flumen Ultra et altero latere et fronte sicut partem Uuorbili et partem Glemonoc quae sunt circa eam, et in silva et in aqua et in pasturis et in omnibus confinibus suis, sitam in pago Venedie, in condita Plebe Cadoc, in loco nuncupante in compot Ruunet, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, cum omni supraposito suo, unde a me presenti tempore videtur esse possessum, de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, unde accepi a te precium sicut mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, de argenti solidos .XX., ita ut ab hodierna die quicquid de supradicta re facere volueris, iure proprietario liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem ad faciendum, et istos homines presento et obligo tibi exinde dilisidos: Loiesuuethen, Argantmonoc, Gedeon, Gloisanau; et si fuerit, post hunc diem, aut ego ipse, Drehanau, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet aliqua persona, qui contra hanc vendicionem aliqua calumnia vel repeticione generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper cui litem intulerit solidos .XL. multa conponat, et haec venditio firma permaneat. Signum Drianau, venditoris; x. Uurbili; x. Ratuili; x. Catloiant; x. Haluuiskyd, abbatis; Diloid; Noli, Cathoiarn, Golethuc, Buduuoret, Doidanau, presbyter; Rimhael, Guthoiarn, presbyter; Tanetmarhoc, presbyter; Hinuuallon, Cumalcar, presbyter; Iunetuuant, Fili, testes; Maenuuoret,·Haelin, Benitoe, Loesuuocon, Guicant, Dosorboe, Cumiau; x. Hourantes, Enoc; x. Maencun; x. Tuthuiu; x. Risuuethen, Guorethoiarn; x. Iunuethen; x. Motheu. Factum est hoc in loco Lesneuueth, sub die .V. non. iul., .III. feria, regnante domno et gloriosissimo....... regni eius, Uuidone comite in Venedi civitate, Reginario episcopo, Portitoe et Uurbili mactiern in plebe Cadoc; ego, Haeldetuuido, scripsi et subscripsi.