Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 252

None
Datierung: 827 06 06

Magnifico viro fratri Mailon et Maencomin presbytero, emptori, ego enim, Uurgost, venditor, constat me vendidisse tibi et ita rem proprietatis mee, hoc est, partem aliquam Ronhoiarn et partem Hoccretan de tigranno Uurgosto, finem habens de uno latere et fronte fosatam Ruunet, et de aliam partem Uurmoet, et de latere partem Uurmon, in plebe Mulnaco, per signa in circuitu, sitam in pago Venetice, in condita plebe Mullaco, in loco nuncupante de villa Runhoiarn et Ran Hoccretan, cum terris, silvis, cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis, secundum fossam Maenuuoreto ad viam partem Rihael ab uno latere usque ad osam frate finem habet, et omni supraposito suo, unde me presenti tempore videtur esse possessum, de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, unde accepi a te precium sicut mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur incerti, hoc est, duos boves et duas vaccas et duo drio et unam ovem et pallium et .XV. solidos denarios .V., ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris, iure proprietario liberam et firmissimam in omnibus haheas potestatem ad faciendum; et si fuerit, aut ego ipse, aut ullus de coheredibus meis, vel quislibet alia persona, qui contra hanc vendicionem aliqua calumnia vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos .C. ponat, et hec vendicio firma permaneat; et istos fideiussores obligo tibi in securitate de ista terra: Uurhoiarn, Iouuelet, Stephan, Maenuuoret, Drehoiarn, Matuuoret, Finitan, Mainmonoc; hii sunt qui subterfirmaverunt: Signum Uuorgost, venditoris, qui hanc vendicionem firmavit et ad bonis viris affirmare rogavit; Riethoc, testis; Riuuoret, testis; Ronuuallon, testis; Moetnou, testis; Matganet, testis; Retuuoret, testis; Iudhael, testis; Iardrion, testis; Rian, testis; Risican, presbyter, testis; Ronin, presbyter, testis. Factum est hoc .VIII. idus iun., .V. feria, in loco nuncupante Ran Ronhoiarn et Ran Hoccretan, regnante domno et gloriosissimo Ludovico imperatore, anno .XIIII. imperii eius, Nominoe comite venetice civitatis, Reginario episcopo, Portitoe machtiern; ego, Mailon, clericus, scribsi.