Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 251

None
Datierung: 849 07 29

Noticia in quorum presentia de illa parte terra campum iuris mei Ranbuduuere, ego, Catmoet, constat me tibi Alurit dedisse illam rem proprietatis meae in Aruuistl propter solidos .VI., quod mihi bene complacuit usque ad caput .VII. annos in Ascensione Domini, Pascha rogationis, et si invenitur in ipsa die in Pascha rogationis sol ad Alurit, reddatur terra ad suum heredem, sin per firmata erit ad Alurit et generaciones suas in sine fine. Factum est hoc super Atro flumine, in via quae ducit de ponto Alurit ad ecclesiam Mulaco; est quidem de uno latere eius et fronte Ranhaelon, et de altera parte Ranroacoer; et ego, Catmoet, dedi fideiussores in ea .III.: Riuuaroi, fideiussor; Rathoiart, fideiussor; Glevan, fideiussor; palam testibus: Iuduuoret, testis; Matuuoret, testis; Trehoiarn, testis; Gorethuc, testis; Rumuual, testis; Anauhoiarn, testis; Dalan, testis; Buduuoret, testis; Catuuotal; Agnus, testis; Arbidan, testis; Finituueten; Epetic, presbyter. Factum est hoc in condita plebe Mullaco, in pago Venetici, .IIII, kal. aug., .II. feria ,. regnante Lothario imperatore, Numinoe dux tota Britannie, Iarnithin principe, Bili maiore, Riuuaroie centurione, Epetic, presbytero, Dignum ostiarius, et ego Agnus, scripsi et suscripsi.