Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 253

None
Datierung: 864–870 11 12

Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Iarnohri Iudcar cum terra sua, hoc est, .XII. partem villae Jodica, et hec sunt renda illius: .III. panes maiores, frumento .IIII. sextarios, avena .I. modium, denarios .IIII.; hec omnia dedit Iarnobri Sancto Maxencio et suis monachis pro anima sua. Factum est hoc .II. idus novemb., in die dominica, in aecclesia post leccionem sancti Euuangelii, luna .XIIII., et his testibus qui viderunt et audierunt: Uuinic missus Salomon; Maenuuethen frater eius; Pascuethen, clericus, testis; Ronhouuen, clericus, testis; Iarnobri, qui dedit, testis; Haelhouuen, testis; Tanecan, testis; Sulmonoc, testis; Haeluallon, testis; Aostic, testis.