None
Datierung: 871 11 21
Notitia in quorum presentia qui subtertenentur qualiter reddidit Uuobrian Ran Iaruualt in manibus monachorum Leuhemel et Utian necnon et Maenuuethen presbyteri, in aecclesia Rufiac. Iam antea dederat Conatam frater eius illam partem terrae in elemosina aeterna Sancto Salvatori et suis monachis in Rothono monasterio; sed supradictam terram, sicut superius diximus, [reddidit?] cum mansis et manentibus, cum silvis et pascuis et cum omnibus apenditiis suis, sicut adiacet, quamdiu presens seculum duraverit. Factum est hoc in ecclesia Rufiac, .XI. kal. decembr., .IIII. feria, luna .IIII., coram multis nobilibus viris qui illuc aderant, quorum ista sunt nomina: Unum, presbyter, testis; Iohannes, presbyter, testis; Iunmonoc, diaconus, testis; Hinualart, marchtiern, testis; Numinoe, testis; Hirthoiarn, testis; Moeni, testis; Una, testis; Iacu, testis; indicatione .IIII., anni Domini..... .CCCLXXII.