None
Datierung: 871 07 09
Noticia in quorum presentia interpellavit Liosic, abbas rotonensis monasterii, Alfritum tyrannum et vere tyrannum de monasteriolo quod vocatur Sent Ducocan, quod est situm in plebe Clegeruc, quod dedit Rethuuoret presbyter Sancto Salvatori, et de fine quam fecerat in terra Sancti Salvatoris, id est, fossata per landam Penret contra voluntatem monachorum. Ille malus supradictus Alfrit tirannus, per suam rapinam et frequenter a venerabili Conuuoiono abbate ad Nominoe principem necnon et ad filium eius Erispoe accusatus, in sua perduravit rapina atque malicia. Postea autem Ritcandus abbas cum monachis suis illum ad venerabilem principem Salomonem, presentibus maxi1na ex parte totius Britanniae nobilibus viris, super ac re illum accusavit, in aula quae vocatur Rester. Sed, placito accepto, mors inimica supradictum Ritcandum rapuit. Postea successor predicti abbatis, venerabilis abbas Liosic, iterum de hac ipsa causa supradictum Alfritum ad Salomonem principem accusavit. Sed necessitate convictus, et iusticia et aequitate atque testibus constrictus, reddidit supradictum monasteriolum in manu Liosoc abbatis, et confessus e.st se non esse heredem illius et non esse rectum finem quam fecerat in Penret. Postea vero, rogatu supradicti abbatis, perrexit Salomon rex finem illius terrae, ex una parte, a descensu montis Clegeruc ad lapides magnos, sicut vadit via publica ad accervum, id est cruc, ad quadruvium infra ecclesiam Selefiac, et dimittit eam ad sinistram, et transit in valle subtus aecclesiam, et est, ex illa parte, illa vallis et rivulus finis usque dum revertitur per Crenarth ad Caerdivon, et venit per landam, dimittens martiris Sergii monasterium ad sinistram, et transit in valle que vadit subtus Castel Cran usque in Blauet, ex alia parte; fecit ipse rex finem a supradicti montis radice per medium landa usque in rivulo qui venit quasi diurth Gnescam sicut currit usque Blauet, sine censu, sine tributo, sine hereditate ullius hominis sub caelo nisi Sancto Salvatori, ita trado, ego Salomon, ut nulla lis sit amplius de hac terra qui hoc disseparare voluerit, et cui litem intulerit .V. mil. solidos conponat, et quod repetit non habeat. Factum est hoc .VII. idus iul., .II. feria, in Penret, illo anno quando voluit rex Salomon Romam ire, sed principes eius non dimiserunt propter timorem Normannorum. Tunc transmisit exenia multa Sancto Petro Romam. Signum Salomon, qui firmavit; Alfret, testis, qui reddidit; Loisic, abbas, qui accepit, testis; Riuuelen, comes, testis; Pascuethen, comes, testis; Bran, comes, testis; Orscant, testis; Finoes, abbas, testis; Cenmonoc, testis; Iedecael, princeps Poucher, testis; Felix, archidiaconus Venetis, testis; Moruuethen, comes, testis; Ratuili, episcopus Aletis, testis; Riuallon et Guigon, filii Salomonis, testes; Guigon, filius Riuelen, testis; Maenki, testis; Uuethenoc, testis; Haeluethen, testis; Uurcundelu, testis; Ratfrid, testis; Moruuethen, testis; Hocunnan, testis; Hincant, testis; Oremus, testis; Tute, testis; Kenmarhoc, testis; Clolethoc, testis; Bernaart, testis; Uurvidoe, testis; Talan, testis; Butuoreth, testis; Haelfinit, testis; Liosoc, testis; Iuduuallon; testis.