Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 249

None
Datierung: 850 10 05

Haec carta indicat atque conservat quod vendiderunt Maencomin et Maiion fratris sui partem proprietatis suae Albrito tiranno, filius Ritgen, hoc est, quod emerunt de hereditate Uuorethoc, hoc est, Maencomin et Mailon dederunt precium eius Uurgosto filius Uuorethoc .XIII. solidos propter partem Ronhoiarn et partem Hoccrean, et dixerunt Maencomin et Maelon ad Albrit: da nobis quod datum fuerit de nostra causa ad Uurgostum, hoc est, .XIIII. solidos; et Albrit dedit eis .XIIII. solidos, et illi declerunt ei quod emerunt de hereditate Uuorethoc, hoc est, partem Ronhoiarn et partem Hoccretan, finem habens de uno latere et de fronte fosatam Ruunet, de alia parte Uurmo et de alia parte Uurmonoc, in plebe Mullaco, super Atro flumine positam, in pago Venedie; et dederunt Maencomin et Mailon fideiussores in securitate ad Albrit: Rimonoc, fideiussor; Botuuan, fideiussor; Gnauet, fideiussor; Unum, fideiussor; Omni, fideiussor; Uurmonoc, fideiussor; Iarnouuen, fideiussor; Iatoc, fideiussor; Arblant, presbyter, fideiussor; Arbidan, presbyter, testis; Anauuuolou, testis; Iouuan, testis; Logesfinit, testis; Iungoret, testis; Aldaer, testis; Gosbert, testis; Marccoval, presbyter, testis; Uurmas, testis; Guitcon, testis; Gleuuethen, testis; Dalan, testis; Catuocal, testis; Nominoe, testis; Pascuethen, testis; Iuncar, testis; Briuual, testis. Factum est hoc in pago Venedie, in illa plebe quae vocatur Mullac, .III. non. octob., die dominico, regnante Lothario, Numinoe commes in tota Britannia, Courantgenus episcopus. Qui voluerit frangere, maledictus erit a Deo et ab hominibus christianis.