None
Datierung: 871 01 28
Noticia in quorum presentia venit Gedeon, filius Tethion, interpellans fratrem suum Eudon sacerdotem, cur dedisset partem hereditatis suae quam tenebat iure hereditario in plebe Anast, in Randremes Caton, quam ex colonica terra tam terciam partem tegran Bronboiach ubi Sether habebat tunc mansionem, monachi rothonensibus pro loco receptionis suae monasterio rothonensi et pro oblatione peccatorum parentumque suorum. Postea invitavit Ritcandus abbas supradictum Gedeonem ad monasterium Ploilan, interrogans illum cur ei displiceret quod suus frater in sua elemosina et parentum suorum Sancto Salvatori et monachis rothonensibus dederat; inde supradictus Gedeon ipsam elemosinam concessit, et firmavit placitum quod dedit ut venirent monachi ad aecclesiam Anast ubi inulti nobiles viri convenissent, qui testimonium eius adfirmationi et concensioni de supradicta elemosina sui fratris Eudoni adfirmassent. Tunc transmisit abbas Liosoc Tanetuuoion monachum et Riuthenum diaconum et monachum et Uurhoiarn monachum, qui huius adfirmationis et testificationis testes existerent, coram quibus supradicti testes hanc donationem firmaverunt, quorum ista nomina: Cumahel, qui et Boric, presbyter, testis; Gundric, testis; Gedeon, testis, qui dedit; Siter, testis; Mouric, testis; Dignum, testis; Hidric, testis; Uuorlouuen, testis; Uurgen, testis; Conoit, testis; Uuorin, testis; Cunuual, testis; Uurgost, testis; Riscum, testis; Themor, testis; Ristalt, testis; Hinoc, testis; Galuudic, testis; Iouuoion, testis. Factum est hoc in aecclesia Anast. .V. kal. febr., die dominico, luna .II., indictione .IIII., anni Domini .DCCC.LXXI.