None
Datierung: 869 04 17
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Salomon, gratia Dei, totius Britanniae magneque partis Galliarum princeps, notum sit Britanniae tam episcopis quam sacerdotibus totoque clero necnon etiam comitibus ceterisque nobilissimis ducibus fortissimisque militibus omnibusque nostrae ditioni subditis, quomodo venerabilis Ritcandus abbas cum aliquibus ex suis monachis, omnium tamen ceterorum monachorum peticionem deferens, nostram adierit presenciam, in monasterio meo quod est in plebe Lan; ubi ego antea meam aulam habui, sed infestantibus Normannis, Conuuoion abbas cum precatu suorum monachorum non semel nec bis locum refugii ante Normannos sibi suisque monachis postulans, nos venerabilemque nostram coniugem Guenuureth adiens, petiit; quibus assensum prebentes, non solum supradictam aulam eis tradidiinus, sed etiam in eodem loco monasterium non ignobile ex nostro publico in honore sancti Salvatoris, ad refugium supradictis monachis, pro hereditate caelesti et redemptione animarum nostrarum, nec non et pro nostrae prolis presenti perpetuaque prosperitate totiusque regni nostri fideliumque nostrorum tranquillssima stabilitate, construere iussimus, quemque etiam locum monasterium Salomonis vocare volumus, in quo etiam reverentissimus abbas Conuuoion sepultus iacet, ibi et venerabilis nostra coniunx Guenuuret honorifice sepulta quiescit, in quo etiam et ego, si piissima Dei clemencia mihi concedere dignata fuerit, corpus meum sepeliendum, cum consilio Britannire nobilium tam sacerclotum quam laicorum devovi; necnon, ad augmentum felicitatis et pacis totius Britanniae, munus a Deo maximum nobis transmissum, preteritis temporibus nostrae evenisse genti inauditum, sanctissimum collocare feci Maxentium, luctus Aquitaniae, lux, laus honorque Britanniae. Ad quem etiam locum, causa orationis sancti Salvatoris venerabilisque Maxencii veniens, .XV. kal. maii, die Resurreccionis Salvatoris nostri, quantum tunc libuit nostro sensui, aliqua munera ex nostro thesauro, pro regno Dei et redemptione animae nostrae regnique nostri stabilitate mecum, obtuli supradicto sancto Salvatori ac sancto Maxentio et supradictis monachis, id est, calicem aureum ex auro obrizo, mirifico opere fabricatum, habentem .CCCXIII. gemmas, pensantem .X. libras et solidum .I.; et patenam eius auream habentem gemmas .CXLV., pensaritem .VII. libras ac semis; et textum Euuangeliorum, cum capsa aurea mirifice fabricata, pensantem .VIII. libras, habentem .CXX. gemmas; et crucem auream magnam, miri operis, habentem .XXIII. libras et .CCCLXX. gemmas; et unam capsam ex hebore indico mirabiliter incisam, et, quod his preciosius est, preclarissimis reliquiis sanctorum plenam; casulamque sacerdotalem preciosam extrinsecus interstinctae ex auro cooperatam, quam mihi meus compater Francorum piissimus rex Karolus, pro magno, sicut est, transmisit dono; miraeque magnitudinis pallium ad ipsius sancti corporis desuper operiendum; et ad cumulum miraculi, virtute tamen sancti Maxencii, ante se, Deo providente, Brittanniae missum ipsum sancti adiutoris Evangelium ex hebore Pario et auri honorifice redimitum; necnon et librum sacramentorum quondam et nunc similiter ipsius sancti ex hebore indico circumtectum; alium quoque librum ex argento et auro intus forisque ornatum vitamque ipsius sancti Maxencii et prosaice et metrice compositam vitamque sancti Leodegarii martiris continentem; exceptis aliis donis quae ante iam dederam, id est, altare ex argento auroque paratum, et crucem argenteam ex una parte; ex altera parte, imaginem Salvatoris ex auto obtimo et gemmis coopertam habentem; et alteram crucem minorem ex auro et gemmis coopertam; et duo vestimenta sacerdotalia et purpura preciosa; et .III. clocas mire·magnitudinis. Eodem die, supradictus Ritcandus abbas, cum suis monachis veniens, precatus est nos ut quicquid antecessores nostri, Nominoe videlicet Erispoe et, dederunt, et quod ipse dedi necnon et quod alii boni ac nobiles viri, unusquisque secundum mensuram, dederunt aut daturi sunt Sancto Salvatori ac monachis in supradictis monasteriis sub regula sancti Benedicti Deo servientibus, sub nostra defensione, regali more, recipere dignaremur; et propter hoc insupra dictorum omnium elemosinis, absque ambiguitate, particeps efficeremur; et quicquid nostro dominio ex abbacia Sancti Salvatoris recipiebatur ex illorum hominibus, tarn colonis quam servis sive ingenuis, super ipsorum terram commanentibus, tam de pratis et silvis et aquis necnon et forastis, pro mercede in vita aeterna centuplici illis perdonaremus; quorurn peticioni faventes, cum consilio nostrorum nobilium; eis totum et ad integrum quantum mihi meisque hominibus ex illorum abbacia debebatur, tam ex pastu caballorum et canum quam de angariis et de omni debito indulsimus, pro regno Dei et pro redemptione animae meae et parentum meorum et filiorum et pro totius Britannici regni stabilitate; ita ex meo dominio illorum potestati trado atque tranfundo, ut quicquid exinde nostrae utilitati recipiebatur, totum in illorum utilitatibus ac stipendiis fratrum proficiat, quatinus ipsis monachis pro nostra populique christiani salute laetius ac devotius Domini misericordiam exorare delectet; et ne quis, ex hac die, eos de hac re inquietare presumat nostris et futuris temporibus interdicimus. Statuimus etiam ac iubemus ut causa vel querela quae contra eos, tempore Conuuoioni abbatis, de monachia vel de hominibus illorum seu contra homines eorum ventilata non fuit, numquam ventiletur, neque commeatur quislibet ab hominibus illorum negotia eorum sive terra, sive mari, sive quibus cumque fluminibus exercentibus, aliquem teloneum vel censum aut aliquid redibitionem recipere, sed omnia in utilitate supradictorum monachorum proficiant. Factum est hoc in pago nuncupato trans silvam, in plebe quae vocatur Laan, in monasterio supradicto quod vocatur monasterium Salomonis, .XV. kal. maii, .I. feria, luna .I., indictione .II, anno ab incarnatione Domini nostri .DCCC.LX.VIIII., Salomon totius Brittanniae princeps, qui hanc donationem dedit firmareque rogavit, testis; Ritcandus abbas, qui accepit, testis; Riuuallon et Guegon, filii supradicti Salomonis, testes; Ratuili, episcopus Aletis, testis; Pascuuethen, testis; Bran, testis; Nominoe, filius Boduuan, testis; Ronuuallon, filius Bescan, testis; Drehoiarn, testis; Iaruocon, filius eius, testis; Ratfred, testis; Tanetherht, testis; Hinuualart, testis; Catuuoreth, testis; Hetruiarn, testis; Sidert, testis; Trethian, testis; Kenmarhoc, testis; Guethenoc, testis; Arvidoe, iestis; Saludem, testis; Hedreuuedoe, testis; Hidran, testis; Gleudalan, testis; Koledoc, testis; Balandu, testis; Tenior, testis; Arthnou, testis; Eucant, testis; Uuoran, testis; Gleu, testis; Chourant, testis; Ronuuallon, testis, abbas, testis; Iudhoccar, presbyter; Uuadel, testis; Iudlouuen, presbyter, testis; Iouencar, presbyter, testis; Anauuedoe, presbyter, testis; Bili, clericus, testis; Conuuoion, clericus, testis; Haelican, presbyter, testis; Egreval, presbyter, testis; Ricarth, presbyter, testis.