Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 240

None
Datierung: 868 08 29

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Salomon, gratia Dei, Brittannice provinciae princesp, cum enim consuetudo sanctae aecclesiae est ut quicquid iustum ac religiosum in ea agitur, tam divina auctoritate quam humana, litteris ob memoriam venturae aetatis comendetur, idcirco notum sit omnibus Brittanniae nobilibus tam episcopis omnique clero quam nobilibus laicis, quomodo adiit venerabilis vir Ritcantus, abbas, cum consilio et consensu fratrum suorum in Rotono monasterio ceterisque cellis supradicto monasterio subiectis Deo servientium, clementiam nostram postulans ut quod beatae memoriae Hlodouuicus imperator filiusque eius Karolus necnon et Nominoe princeps Brittanniae filiusque eius Erispoe antecessori eius beate memoriae Conuuoiono abbate supradicti monasterii fundatori concesserant, nos quoque ei et suis monachis tam viventibus quam futuris concederemus electionem suam, id est, ut nullum abbatem nec extraneum nec ex seipsis habeant nisi quem unanimis congregatio supradicta, communi concessu atque consilio, cum timore Dei, eligant; quod nos scientes auctoritatem et rationem esse quod ipsi petebant, concessimus eis, cum consilio nobilissimorum Brittanniae virorum tam clericorum quam laicorum, ut nunquam habeant neque per aurum neque per argentum vel certa munuscula vel per quolibet ingenium nisi quem ipsi ex semetipsis eligant, secundum regulam sancti Benedicti; et ut hoc firmius stabiilusque tam in futura quam in presenti generatione permaneat, manu nostra firmavimus, ac sigilli nostro sigillari iussimus, omnesque nobiles qui presentes aderant firmare fecimus, quorum ista sunt nomina: Signum Salomon, regis Brittanniae; Ratuili, episcopus; x. Riuilen; x. Pascuueten; x. Bran; x. Riuuallon, filius Salomonis; x. Uuicon, frater eius; x. Guegon, filius Riuelen; x. Alan; x. Moruuethen et Omnis, filiorum Hoiarnuuethen; x. Moruuethen, filii Uuruethen; x. Penhe; x. Sabioc; x. Feleus, diaconus; x. Uurcundeluc; x. Arthur; x. Hincant; x. Bernahart; x. Anuudiat; Deurhoiarn, filius Riuualt; x. Moruuan; x. Maengi et Gleuvili, filiorum Maanci; x. Riethoc, presbyter; x. Cumin, abbas; x. Matuuoret, presbyter; x. Uuhirt, presbyter; x. Budrith, presbyter; x. Huelveu, diaconus; Anuuanoc, testis; Ninmon, testis; Hueluuent, testis; Kenmarcoc, testis; Salvator, testis; Suluuoret, testis; Tuduuoret, testis; Diles, testis; Dermunuc, testis; Coruuethen, testis; Guitur, testis; Hirvidoe, testis; Gradlon, testis; Telent, testis; Drehoc, testis; Cahai, testis; Golohet, testis; Matuuidoe, testis; Guruuoret, testis; Iunnimet, testis; Sider, testis; Gedeon, testis; Guenkalon, testis. Factum est hoc in pago nuncupante trans silvam, in aula quae vocatur Campel, die dominico, .IIII. kalendas sept., die Decollationis sancti Johannis Baptistae, anno incarnationis Domini nostri Ihesu Christi .DCCC.LXVIII., indictione prima, regnante Karolo rege, anno .XI. dominante Salomone Brittanniam, primo anno apostolatus Adriani apostolici, coram suprascriptis viris.