Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 242

None
Datierung: 869 05 24

Notitia in presentia quorum requisivit Ritcandus abbas et monachi rothonenses Pricient filium Maeloc, per suos mediatores quorum ista sunt nomina: Pascuethen, Bran, Penoh, in plebe Daviciaca, ipso tamen Ritcando cum suis monachis presente, cur insulas quas Erispoe, pro anima sua et pro anima patris sui Nominoe, Sancto Salvatori et monachis rotonensibus in monachia sempiterna dederat, ipse Pritient postea per vim usurpans contendebat, ide insulam Ambon totum atque integrum et partem ex altera insula quae vocatur Plaz, quam undique commanentes alio nomine Venezia appellant, cum silva et omnibus insululis ei adiacentibus, sicut vetus Visnonicum a parte Cornou terrninat, usque ad Uldonem fluvium; necnon et cur ex villulis quae ex abbatia Sancti Salvatoris in illius possessione ex parte Cornou et Marzerac erant, ipse Pritient opus et angarium et pastum canum et caballorum quaerebat, et quem auctorem in supradictis insulis et villulis habebat, vel ex cuius datu eas tenebat. Sed nullum auctorem usurpacionis suae in his reperiens, maxime ipse Ritcant abbas cum suis monachis ante Salomonern obstinate ire proferret, supradictus Pricient presupra nominatos mediatores pacem se facere velle mandavit cum abbate et monachis rothonensibus tantum ut abbas ei aliquem honorem daret, maxime ut eum in suis fratrumque orationibus reciperet, valde dolens se tamdiu ab illorum orationibus fuisse alienatum; sed abbas contradicens ac nolens aliquid ei preter orationes dare, ammonitus tamen a supradictis mediatoribus, .LX. solidos ei dedit et in suis fratrumque orationibus eum recepit, et postea ipse Prigent omnes insulas supradictas et omne debitum ei et suis ministris ex supradictis villulis pertinens in manu Ritcandi abbatis per quantum reddidit, ita ut ex illa die nihil ad opus Prigent ex supradictis insulis vel villis reciperetur, sed ornnia quae ad illum pertinebant in utilitate monachorum rothonensium, prout ipsi disposuissent, redderentur. Postea Ritcandus abbas et sui monachi, hortantibus supradictis mediatoribus ut ipsum Prigent letificarent, insula Ambon ei in beneficium dederunt quamdiu viveret, post mortem vero eius iterum in eorum domininio reverteretur. Factum est hoc in pago namnetico, in plebe Clavizac ubi Salomon et omnes Britones contra Normandos in procinctu belli erant, regnante Karolo rege, Salomone dominante Britanniam, Accardo episcopo in namnetica civitate, .VIIII. kal. iunii, feria .III., luna .I., anno ab incarnatione Domini .DCCC.LXVIIII., coram multis nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Prigent, qui supradictas insulas et omne debitum ex supradictis villulis in manu Ritcancli abbatis reddidit, testis; Ritcant, abbas, testis; Adgant, monachus, testis; Bran, testis; Pascueuuethen, testis; Alan, testis; Penoh, testis; Ratfred, testis; Ratuili, testis; Anauhird, testis; Vrbien, testis; Risuuethen, testis; Milun, testis; Euhoiarn, testis; Meralt, testis; Treloen, testis; Gedeon, testis; Hoinbit, testis; Comalcar, testis; Edelfrit, testis; Dalam, testis; Vrien, testis; Haeloc, testis; Herueu, testis; Cumin, presbyter, testis; Tanethert, testis; Drihglur, testis; Hinconnan, presbyter, testis; Catloen, testis; Sulhoiarn, testis; Catuualart, testis; Sultiern, testis; Iaruuoret; Matic, presbyter, testis; Liosoc, testis; Maeluuoreth, testis.