Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 234

None
Datierung: 870 02 05

Haec carta indicat atque conservat qualiter quesivit Uuetenan solidos monachis rotonensibus in uuadio pro duabus salinis his nominibus, saline Penpont et alia nuncupante Samoelil, habentes .XL. capitellos, cum omnibus appendiciis suis, usque ad caput .VI. annorum, et si tunc redempte non fuissent, usque ad alios sex annos, et deinde sic semper usque ad .XVIII. annos; et si tunc redempte non fuissent, permansissent usque ad finem mundi. Hoc audito, Leuhemel, qui tunc hospitale pauperum providebat, dedit, ex hoc unde pauperibus cibum potumque emere debebat, .XX. et .I. solidos pro supradictis salinis, in eadem conditione sicut supra scriptum est, ita tamen ut nullus eas ad supradicto hospitale pauperum separaret, sed et ipse Uuetenan, libentissime supradictos solidos suscipiens, tradidit salinas supradictas in manu Uuetenhoc prepositi et Leuhemel supradictos hospitalis pauperum magistri, datis fideiussoribus in securitate istarum salinarum usque ad prescriptum tempus, his nominibus: Matmunoc, fideiussor; Uuenermonoc, fideiussor; Couaranten, fideiussor. Factum est in campo ante aecclesiam Uuenrann, die dominico, nonas febr., coram multis testibus: Maenfinit, testis; Uuasbidoe, testis; Lulu, testis; Conlai, testis; Iarnuuiu, testis; Gleumarcoc, testis; Duil, testis; Abraham, testis; Breseloc, testis; Breselueu, testis; Catuuoton, testis; dominante Salomone Brittanniam et primo anno episcopatus Dilis in Venedia; Fulcricus, monachus, scripsi.