Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 235

None
Datierung: 878 06 12

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Alan, provintiae Uuarroduae commes, gratiae Dei, notum sit omnibus audientibus longe lateque manentibus, tam nobilibus quam ignobilibus, quod ego, Alan, castigatus flagello divino, decucurri in magna egritudine, sed tamen liberatus auxilio divino, quod olim Lodouuicus imperator dederat Sancto Salvatori in manu venerabilis Conuuoioni abbatis, cum precepto signans eum anullo suo, et obtimatibus suis innotescere fecit; postea vero cupiditate aliorum principum ablata est a Sancto Salvatori et suis monachis usque in nostrum tempus; ego vero, Alan, auxiliante Domino, conuualui de illa infirmitate. Propterea ego, Alan, tradidi Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio habitantibus illam plebiculam quae appellatur nomine Ardon Rouuis, et est sita in provincia Uuarrochiae iuxta mare, ita trado atque transfundo; totam atque integram, cum massis et manentibus, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus appendiciis suis sicut adiacet; pro regno Dei et pro incolomitate mea et prosperitate regni mei, usque ad consummationem seculi; sine censu et sine tributo alicui homini sub caelo nisi Sancto Salvatori et suis monachis. Factum est hoc in plebe quae vocatur Alair, iuxta aecclesiam plebis, .II. idus iun., feria .V., luna .VIII., anno Domini .DCCC.LXXVIIII., indicatione .XI., anno primo regnante Hlodouuico rege, anno .IIo. principante Alan provinciam Uuarrochiae, Kenmunoc episcopus civitate Venedie, Liberius abbas rotonensi monasterii. Hi sunt testes qui audierunt et viderunt hanc donationem: Alan, princeps, qui hanc donationem donavit et firmare fecit, testis; Armengarius, episcopus provintiae namneticae, qui ibi aderat et eum sacro oleo uxionis illo die uxit, testis; Arthur, testis; Catuuotal, testis; Dignum, testis; Ristanet, testis; Cunglas, testis; Ratuili, testis; Arvidoe, testis; Torithgen, testis; Rituualart, testis; Comaltcar, testis; Iarlios, testis; Uuoretin, testis; Uuetencor, testis; Uuetencar, testis; Kincrit: testis; Uuiumilis; testis; Aermitit, testis; Tethion, testis; Iarnhitin, testis; Ritien, testis; Uurliuuet, testis; Tanethirt, testis; Riuualt, testis; Iustin, testis; Perinis, testis; Haervi, testis, filius Alan. Pax sit legentibus, sanitas animae et corporis custodientibus: amen, fiat.