None
Dating: 870 08 25
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Prostuuoret dimidiam partem terrae nuncupante Rannetcar, sitam in plebe Carontoer (sie), 'in co1npoto nuncupante compot Catlon, Sancto Salvatori in Rotono monasterio et Ritcanto abbati et suis monachis, pro anima sua et pro anirnabus viri sui et. filiorum suorum, in elemosina et in monachia sempiterna, sine censu et sine tributo et sine ulla re ulli homini nisi supradictis monachis vel cui voluerint, sicut ipsa Prostuuoret et vir eius nomine Catlon, et filii eius nominibus Merchion et Iunetuuant antea supradictam terram emerant a suo herede nomine Roenuuocon, venditore, pro .X. solidis, sed et ipse Roenuuocon iam eam terram uuadiaverat Conuuoiono abbate et Leuhemel prepositus, super .III. solidos argenti, et mandavit supradictus venditor supradictis emptoribus ut redimerent .III. solidos ad monachos rotonenses, et postea ipsam terram nisi aliqua redemptione possiderent. Postea vero ipsam a viro et filiis suis derelicta, donavit supradictam terram, totam atque integram, Sancto Salvatori rotonensi et Ritcanto abbati in monachia sempiterna, sicut supra diximus, ita tamen ut ipsa eam terram teneat sub censu, ut denariorum .III. solid. per singulos annos, ad festivitatem Sancti Martini, supradicto Sancto Salvatori et suis monachis; et dedit fideiussorem de ipso censu, nomine Leon; post mortem vero ipsius, supradicti monachi de ipsa terra liberam ac firmissimam habeant potestatern faciendi quicquid voluerint. Factum est hoc in plebe nuncupante Bain, iuxta monasteriolum quod vocatur monasterium Cornon; feria .VI., VIII. kalendas septemb., luna .XIIII., his presentibus: Ritcantus, abbas; Uuetenoc, prepositus; Leuhemel, monachus; Taneuuoion, monachus; Simeon, abbas; Leon, testis; Salomon, testis; Gedeon, testis; Uuoranton, testis; Loieson, testis; Uurmhaelon, testis; Uurmonoc, presbyter, testis; Sulmael, diaconus, testis; Iudre, Uuranton.