None
Datierung: Ca. 870
Haec carta indicat atque conservat quod vendidit Roenuuocon dimidiam partem terrae quae vocatur Rananetcar, sitam in plebe Carantoer, ad Catlon et ad uxorem eius nomine Prostuuoret, et ad filios eorum his nominibus, Merchion et Iunetuuant, pro .X. solidis argenti et denariis .III., sine redemptione; et alligavit Roenuuocon fideiussores in securitate ipsius terrae ad supradictos en1ptores, his nominibus, Maertinhael et Haelcomes, sine censu et sine tributo et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi ad supradictos emptores vel cui voluerint post se. His presentibus actum est: Taital, presbyter, testis; Buduuoret, presbyter, testis; Uuetenuuoret, presbyter, testis; Uuoletec, testis; Hinoc, testis; Catloiant, testis; Roenuuallon, testis; Catbud, testis; Iuduuocon, testis; Loieshoiarn, testis; Heuhoiarn, testis; Kintuuocon, testis.