None
Datierung: 833 Januar
Ego enim itaque, Agonildis, constat me vendere et ita vendidi, tradere et ita tradidi, ad aliquem hominem Onger et ad germanum suam nomine Geruuis, petiolam de terra mea in pago namnetico, in condita Lubiacinse, in villa nuncupante Isartius, in campo Avantela pogta, iurnales duo, et est satione modios ,II. et sextarius .IIII., et recingit de uno latere via publica et, de uno fronte rivo currente, et de alio latere et fronte terra ipsius heredis, quem de parte genitricis meae mihi legibus obvenit; et accepi exinde pretium in quo mihi bene complacuit, hoc est, solidos .VI., tantum pretium in manus meas de manibus vestris accepi, et cartam venditionis cum ipsa terra publiciter vobis tradidi ad possidendum et ad faciendum exinde quicquid volueritis; si quis vero, post hunc diem, si fuerit, aut ego ipsa, aut ullus de coheredibus vel propinquis meis, seu quelibet et missa persona quae contra hanc donationem venire vel calumniam generare presumpserit, duplum tantum quantum ista continet multa componat, et quod repetit non vindicet, sed haec venditio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum in domo Melanio; in anno vicesimo regnante dorrino nostro Lodouuico imperatore, in mense iunio. Signum Aganildis, qui vendidit et firmare rogavit, testis; Hermeram, testis; Armacarius, testis; Hegone, testis; Hiscalmalt, testis; Guinebotone, testis; Alcuine, testis; Ristalt, testis; Hernulfo, testis; Raginbalt, testis; Acfredo, testis; Redoiane, testis; Hingilfredo, testis; Botleno, testis; Adalcaut, testis; ego, Bernigus, scripsi et subscripsi. Austroberta duos maritos , unum nomine Agenhart et alterum nomine Uuandofred; Austroberta habuit duos filios, unum nomine Agun de patre Agenhart, et alterum nomine Onger de patre Uuandefred; Aginhilt filia fratris fuit ad Adagenbart et Adalcod filius supra Aginhilt.