Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 230

None
Datierung: 831 April

Ego enim itaque, Aicus, constat nie vendere et ita vendidi, tradere et ita tradidi, ad aliquem hominem nomine Onger, petiolam de alodo meo in pago namnetico, in condita Lubiacinse, in villa cuiu vocabulum est Botcatman, hoc est, terra satiorum modiorum .III., in campum Alainel, cum ipso pratello qui ad ipsum camp um pertinet, et recinit de uno latere via publica et de uno fronte via, et de alio latere et fronte terra ipsius heredis; similiter vendo tibi terram satione modiorum .V., in campo Alis et Iuscar, et recingit de uno latere et fronte benefitius, et de alio latere et fronte terra ipsius heredis, quos de parte genitoris mei quondam mihi legibus obvenerunt, unde accipi a te precium in quo mihi bene conplacuit vel aptificum fuit, hoc est, in argento solidos .X., tantum pretium in manu mea de manibus tuis accepi, et cartam venditionis cum supradicta terra tibi publiciter tradidi ad possidendum et ad faciendum quicquid exinde volueris; si quis vero, post hunc diem, si fuerit, aut ego ipse, aut ullus de coheredibus meis vel propinquis, seu quelibet emissa persona quae contra hanc venditionem venire vel calumniam generare fortasse presumpserit, duplum tantum quantum venditio ista continet multa conponat, et quod repetit non vindicet, sed haec venditio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Lubiacinse, in anno .XVIII. regnante domno nostro Lodouuico imperatore, in mense aprilis. Signum Iacone, qui vendidit et firmare rogavit; x. Andreo; x. Bernart; x. Erfredo; x. Uuinmelio; x. Reinbalt; x. Sigulfo; x. Primalt; x. Oftrebret; x. Ingilfredo; x. Ebroino; x. Sedoiano; .x. Ego, Benignus, scripsi.