None
Datierung: 830 März
Ego enim itaque, Aicus, constat 1ne vendere et ita vendidi, tradere et ita tradidi, ad aliquem hominem nomine Vuandefred et ad coniugem suam nomine Austroberta. alodum meum in pago namnetica, in condita Lubiaccinse, in villa nuncupante Botcaman, hoc est, vendidi vobis in supradicto loco mansum meum cum omni supraposito suo et cum toto aedificio suo, ubi genitor meus visus fuit , cummanere, necnon et petiolam de terra mea et de prato meo ad ipsum alodum pertinentes vendidi vobis, et alium campum nuncupantem Puluuerno, cum ipso prato qui ad ipsum campum pertinet, et recingit ipse campus de uno latere via publica, et de alio latere terra Sancti Petri, de uno fronte rivo currente, et de alio fronte terra ipsius heredis, quem de parte genitoris mei mihi quondam legibus obvenit, unde accepi a vobis pretium in quo mihi bene conplacuit vel aptificum fuit, hoc est, solidos .X., tantum pretium in manu mea de manibus vestris accepi, et cartam vendicionis publiciter vobis tradidi ad possidendum et ad faciendum exinde cquicquid volueritis; si quis vero si fuerit, post hunc diem, aut ego ipse, aut ullus de coheredihus vel propinquis meis, seu quaelibet emissa persona, qui contra hanc venditionem venire vel calumniam generare forsitan presumpserit, duplum tantum quantum venditio ista continet multa conponat, et quod repetit non vindicet, sed haec venditio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum in domno Melanio, in anno .XVII. regnante domno nostro Hlodouuico imperatore, in mense martio. Signum Jacone, qui vendidit et firmare rogavit; x. Bernoe; x. Goteuerch; x. Ansalt; x. Primalt; x. Ermerigo; x. Autbert; x. Singulfo; x. Sesone; x. Bernalt; x. Hinclialt; x. Tetgrimmo; x. Uiuiano, x. Ungerio; x. Uualdilone; x. Artrado; x. Gosmaer; x. Geralt; .x. Ego, Benignus, scripsi.