None
Datierung: 819 Oktober
Ego enim itaque, Gunduinus, et coniusta mea Auda nomine, constat nos vendere et ita vendidimus, tradere et ita tradidimus, ad aliquem hominem nomine Urduino et ad coniugem suam Gothelt, hoc est, vendidimus vobis, in pago namnetico, in condita Daruualinse, in villa nuncupante Faito, in rem proprietatis nostrae, campum nostrae proprietatis, circumcinctum de una parte terra ipsius venditoris, per bodenas designatas, de alia vero latere terra Sancti Petri Corocinse, de tercia vero parte via publica; et·est ipse campus satione modios .XII., inter cultum et incultum, unde accepimus a vobis pretium in quo nobis bene conplacuit vel aptificum fuit, hoc est, in argento vel in alia re convalescente solidos .XV. , tantum pretium in manibus nostris de manibus vestris accepimus et cartam venditionis vobis cum supradicto campo publiciter tradidimus·, habeatis, teneatis, possideatis, faciatis exinde quicquid volueritis, nemine contradicente; si quis vero si fuerit, post hunc diem, aut nos ipsi, aut ullus de coheredibus et propinquis nostris, aut ulla extranea persona quae contra hanc venditionem venire vel calumniare presumpserit, solidos .L. multa conponat, et quod repetit non vindicet, sed haec veriditio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Leodulfello, in anno .VI. imperante domno nostro Lodouuico imperatore, in mense octobris. Signum Duino; qui vendidit et firmare rogavit; x. Bosleno; .x. Leodoino; x. Ascoino; x. Gulfrumno; x. Aiono; x. Arnalto; x. Primaldo; x. Dauuino; x. Vecario; x. Iusdado; x. Datleno; x. Anafredo; x. item Primaldo; x. Undano; x. Bopseno; x. iter Iustado; .x. Siguinus rogatus scripsit et subscripsit.