None
Datierung: 816 05 26
Cum inter ementes atque vendentes fuerint tres diffinite pretio comparati quamvis plus valeat non liceat revocare, idcirco ego, in Dei nomine, Acfrudis, per consensum coniugalis mei nomine Arluini, constat me vendere et ita vendidi, tradere et ita tradidi, ad nepotem meum nomine Agonem, hoc est, vendo tibi alodum meum situm in pago nannetico, in condita Lubiacinse, in loco nuncupato Faito, in rem proprietatis meae, quae de parte genitoris mei nomine Agone mihi quondam legibus obvenit, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis,. pascuis, aquis aquarumve decursibus, et cum omnibus appendicitis suis, ita tibi vendo atque, transcribo sicut a me hodie videtur esse possessum tibi perpetualiter possidendum; et est circumcinctum de una parte terra Sancti Petri, et de alia parte rivo currente, et de tercia terra ipsius heredis, unde accipi a te precium in quo mihi conplacuit vel aptificum fuit, hoc est, in argento vel in alia re convalescente solidos .c., tantum pretium in manu mea de manibus tuis accepi, et supradictuin alodum cum carta venditionis tibi perpetualiter tradidi ad possidendum, ita ut ab hac die habeas, teneas, possideas, facias exinde quicquid volueris, nemine contradicente; si quis vero, post hunc diem, aut ego ipsa, aut ullus de coheredibus meis vel propinquis, seu quelibet opposita persona quae contra hanc venditionem aliquam calumniam vel repeticionem generare presumpserit, duplicet quod repetit, vindicare non valeat, sed presens omni tempore venditio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, Actum Lubiacinse vico publico, in anno tercio regnante domno nostro Lodouuico imperatore, .VII. kalendas iun. Signum Acfrudis femine, quae hanc venditionem fecit. et firmare rogavit; x. Arluino, mariti eius; x. Hithono; x. Bothleno; x. Bocseno; x. Hermenfredo; x. Renulfo; x. Gairaldo; x. item Bocsenoc; x. Adefredo; item Harluino; x. Arnulfo; x. Primaldo; x. Hermnono; x. Salapio; x. Iustado; x. Bertolago; x. Sicleardo; x. Primaldo; x. Gairelmo.