Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 226

None
Datierung: 819 04 04

Cum inter ementes atque vendentes fuerint tres diffinite pretio comparati quamvis plus valeat revocare, igitur ego, in Dei nomine, Gundouuinus, cum concensu Odane coniugis meae, constat nos vendidisse et ita vendimus aliquem hominem nomine Agenhart et coniugem suam nomine Ostroberta, hoc est, vendidimus vobis alodum nostrum qui est in pago namnetico, in condita Lubiaccinse, in villa nuncupante Faito, in rem proprietatis meae, hoc est, tota possessionem nostram in Faito, et est circumcinctus de duobus lateribus et de uno fronte terra ipsius emptoris et de alio fronte via publica, ita vobis vendidimus supradictum alodum, cum terris, silvis, vineis, mansis, scuris et omnibus adiacenciis suis, quantum hodierna die nostra videtur esse possessio, unde accepimus a vobis pretium in quo nobis bene complacuit vel aptificum fuit, hoc est, solidos .XL., tantum pretium in manibus nostris de manibus vestris accepimus, et cartam venditionis eius una cum ipso alodo supradicto publiciter tradidimus ad possidendum vel ad faciendum quicquid exinde volueritis. Si quis vero, post hunc diem, si fuerit, aut ullus de coheredibus vel propinquis nostris, seu quislibet emissa persona, qui contra hanc venditionem venire aut infrangere velinsuitare presumpserit, cui litem intulerit solidos .C. multa conponat, et quod repetit non vindicet, sed haec venditio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum super ipsam terram, in anno .VI. regnante, domno nostro Hlodouuico imperatore, in mense aprilis, .IIII. die mensis. Signum Gundiuuino, qui hanc venditionem firmare rogavit; x. Odane coniugis suae; x. Sion; x. Basono; x. Godalberto; x. Gogdilo; x. Baldramo; x. Gluframo; x. Egmaricho; x. Tetgaudo; x. Hiltono; x. Landono; Haclerco; x. Gulframo; .x. Ego, Landebertus, scripsi.