Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 225

None
Datierung: 868 09 16

Haec carta indicat atque conservat quod reddidit Hirdran, missus Salomonis, iussu Salomonis, in manu Ritcanti abbatis, ad opus Sancti Salvatoris rotonensis, alodos Austrobertae femine, qui ei venerunt ex parte filius unus, sitos in pago namnetico, in condita Lubiiacinse, in loco nuncupato Faito sive in Botcatman vel Isartio, quos antea dederat supradicta femina Sancto Salvatori in Rotono monasterio et Conuuoiono abbati, per manus Konuuoion monachi sui, pro anima sua et pro regno Dei et pro anima Salomonis totius Brittanniae regis, tradens supradictos alodos per cartas emptionum illorum in manu supradicti Konuuoioni monachi, ad opus Sancti Salvatoris sic reddidit supradictas Hirdran supradictos alodos, cum omnibus appendiciis suis et cum omni supraposito suo, in manu Ritcandi abbatis, pro anima Salomonis et pro anima supradictae Austrobertae, sicut ipsa Austroberta antea eos donaverat ad supradictum Sanctum Salvatorem in Rotono et ad suos monachos; et sicut carte illorum confirmant illos; et ipse Hirdan tunc suppliciter veniam postulavit a supradicto abbate et a suis monachis quod tamdiu eos, post iussum Salomonis, retenuisset quamdiu viveret; post mortem eius essent iterum Sancto Salvatori. Factum est hoc in monasterio nuncupante Moe, .XVI. kal. octobris, feria. .V., luna .XXV., bis presentibus: Hidran, qui tunc hos alodos reddidit, testis; Ritcandus, abbas, qui accepit, testis; Omni, monacus et presbyter, testis; Adgan, presbyter et monachus, testis; Tutian, presbyter et monachus; Driuueten, presbyter et monacus, testis; Iarnuuocon, filius Deuhoiarn, testis; Conmarc, testis; Sulmonoc, filius Ninoc de Cornou, testis; Teuthaer, filius Tiarnmael de Cornou, testis; Dominic, presbyter, testis; Rather, presbyter, testis; Matfred, presbyter, testis; Sultiern, testis; Matfred, testis.