Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 216

None
Datierung: 861 08 01

Haec carta indicat atque conservat quod venit Ratuili ad Conuuoionum abbatem in insula Plaz, feria .VI., kalend. august., et dedit illi Vilar Ehlen ubi hortus monachorum est, cum silva et concisa, sicut circumcingitur illa concisa, in elemosina Sancto Salvatori et suis monachis, pro anima sua et pro regno Dei. Factum est hoc coram testibus his nominibus: Leuhemel, monachus et presbyter, testis; Anauhoiarn, presbyter, testis; Uuallonic, testis; Liosoc, testis; Uuoeder, testis; Uuarmaz, testis. Factum est hoc in ipso die quando dedit Berta medietatem Puzac ipso Ratuili pro Bot Eblen, et dedit Berta Ratuili in securitatem ipsius terrae quia Ratuili inquirebat Bot Eblen super Conuuoionum abbatem. Factum est hoc in insula Ambon, .VI. feria, kalend. august.; Conuuoion, abbatem, testis; Leuhemel, monachus et presbyter, testis; Anauhoiarn, testis; Uuallonic, testis; Conatam, testis; Catlouuen, testis; Iudre, testis; Liosoc, testis; Dodum, testis.