Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 215

None
Datierung: Ca. 860

Haec carta indicat atque conservat quomodo requisivit Ratuili Conuuoionum abbatem de illa cultura quae est ante Moe, super Cairum flumen, cuius partem vendiderat Austroberta Conuuoion abbati, alteram vero partem dederat in sua elemosina. Et post istam interpellationem, Conuuoion abbas reddit terciam partem illius culture in manu Ratuili, et ipse Ratuili dedit fideiussores, his nominibus, Buduuoret et Milun, in securitatem duarum partium. Factum est hoc in plebe Fulkeriac, in domo Sigiberti, coram Courantgeno episcopo et coram Pascuueteno aliisque nobilibus viris: Roenuuallon, testis; Drilouuen, testis; Ratfred, testis; Uuoruuoion, testis; Arthuuiu, testis; Haeluuocon, testis; Rumanton, testis; Catlouuen, testis; Uurhocar, testis; Renouuart, testis; Datlin, testis.