Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 217

None
Datierung: 845–850

Ego enim, Austroberta, constat me vendere et ita vendidi, tradere et ita tradidi peciolam de alocello meo, plus minus iurnales novem, iuxta fluvium Kaer, pertinentem ad Botcatman, ad Conuuoionum abbatem, per manus Haelmin monachi sui, ad opus Sancti Salvatoris in Rotono monasterio; et est sita in pago namnetico, in vegario Lusebiaccense, unde accepi pretium in quo mihi bene complacuit vel aptificum fuit, hoc est, in argento solidos .VI., ita ut ab hac die supradictus emptor habeat, teneat, possideat, faciat in omnibus quicquid voluerit; si quis vero fuerit, post hunc diem, aut ego ipsa, aut ullus de coheredibus meis vel propinquis meis, qui contra istam venditionem aliquam calumniam inferre presumpserit, duplicet quod repetit, et quod repetit non vindicet, sed insuper solidos .XII. conponat, et haec venditio firma et stabilis omni tempore maneat, cum stipulatione subnixa. Actum est hoc .XVII. kalendas iul., in aecclesia Sancti Melanii, regnante Karolo rege. Signum Austroberte, quae dedit et firmare rogavit, testis; Uuandefred, testis; Hildebert, testis;. Godofred, testis; Godun, testis; Lanfred, testis; Adalun, testis; Uuaracun, testis; Frotmunt, testis; Cristian, testis; Renouuart, testis; Lanbert, presbyter, testis; Rather, presbyter, testis; Roenhoiarn, presbyter, testis,; Rainhalt; presbyter, testis; Adalgod, diaconus, testis. Et post hanc venditionem dedit Austroberta Sancto Salvatori in Rotono monasterio et suis monachis .IIIIor. iugera de terra iuxta supradictam terram pertinentem ad Botcadman, iuxta fluvium Kaer, pro anima sua et pro regno Dei, sine censu et sine tributo et sine ulla re alicui homini nisi Sancto Salvatori rotonensi et suis monachis. Factum est hoc die quo supra, in loco supradicto, coram supradictis testibus.