None
Datierung: 837–838 Januar
Ego enim, in Dei nomine, Uuinanau femina, constat me vendere ad filium suum, nomine Unrog, hoc est, vendidi ei vineam meam cum sua terra que est in villa Gramcampo, in rem proprietatis meae vel coniugalis mei, et est super fluvium Nagia, unde accepi ab illo pretium in quo michi bene complacuit et aptificum fuit, hoc est, in argento vel in re convalescente .CL. solidos, ita ei trado atque transfundo de iure meo in illius iure vel. dominatione, ita ut faciat inde quicquid voluerit, nemine contradicente, sine censu, sine tributo et sine ulla re alicui homini nisi ad filium meum Unrog vel cui voluerit. Factum est hoc in anno .XXIIII. regnante Lodouuico imperatore, in mense ianuario. Signum Uuinanau femina, que dedit et firmare rogavit, testis; Connod, testis; Rinod, testis; Haeldebrand, maior, testis; Branmare, testis; Uuiulebrant, testis; Custo, diaconus, testis; Beringo, testis; Uuidale, testis; Austo, testis; Uuinsmale, testis;. Lomare, testis; Ialefredo, testis; Tebaldo, testis; Hilricus qui scripsit.