None
Datierung: 848 März
Ego enim, Aganfredus, et coniux mea Uuarburga insimul, constat nos vendere et ita vendidimus, tradere et ita tradidimus, ad alique hominem nomine Conuuoion, abbatem de monasterio Roton, nos vendidimus et tradidimus tibi mansionem nostram que dicitur ad illam Fontanam Abione, cum prato et vinea, inter cultum et incultum plus minos iunctos .X., ut est, circumcincta de uno latere et fronte terra Sancti Petri, et de alio latere et quarto fronte terra Castelliso, et resedit in condita Savannaco; unde accepimus a te precium in quo mihi bene complacuit et aptificum fuit, hoc est, solidos .CXXV. tantum, ita ut, post hunc diem, habeas, teneas, possideas et facias exinde quicquid volueris, nemine contradicente; si quis vero fuerit, post hunc diem, aut nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, aliqua conrogativa persona aut ullus homo, qui contra hanc venditionem istam venire aut eam inquietare vel frangere presumpserit, duplice reddat quod repetit, et nihil vindicet, sed hanc venditio omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum in namnetica civitate, in .VIII. anno regnante domno nostro Hlothario imperatore, in mense marcio. Signum Agarifredi, qui vendidit et firmare rogavit; x. Uuarburge x. coniugis, quae venditionem istam fieri vel adfirmare rogavit; x. Beringarii; x. Ingenauldi; x. Tethardi; x. Adalberti; x. Frotcarii, testis; Samandii, testis; Letharii, testis; Ingramnii, testis; Grimbauldi, testis; ego, Bernarius, scripsi et subscripsi.