None
Datierung: 837–838 Januar
Licet unicuique de rebus suis propriis seu condoltis vel conparadis per strumenta cartarum licentiam habeat ad faciendum; idcirco ego, in Dei nomine, Unrog, convenit mihi bone voluntas, pro remedio anime meae et pro aeterna retribuittione, ut in futuro mihi Dominus veniam retribuere dignetur, ex ad gratiam Dei altissimi revocetur, ideoque trado vineam meam ad locum nuncupante Rodono et monachis Deo devotis qui ibi deserviunt; et resedit ipsa vinea in villa Gramcampo, in rem proprietatis meae, in pago namnetico, super fluvio Nagia, ita ut ab hac die habeatis, teneatis atque in omnibus possideatis et faciatis exinde in omnibus quicquid volueritis, nemine contradicente; si quis vero fuerit, post hunc diem, aut ego ipse, aut ullus de propinquis meis, seu quislibet opposita persona, qui contra hanc donationem venire aut inquietare fortasse presumpserit, solidos .CC. multa conponat, et quod repetit vindicare non valeat, sed haec donatio firma et stabilis omnique tempore permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum est Grandocampo vico, in anno .XXIIII. regnante domno Lodouuico imperatore, in mense ianuario. Signtun Unrog, qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogavit; Connod; x. Riniod; x. Raginbert; x. Hunfrid; x. Tetfred; x. Blatmer; x. Uuilidram; x. Uuidal; Uuincimalo; x. Austus; x. Adalfred; x. item Tebaldus; x. Aldebramno, maiore.