Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 200

None
Datierung: 826–840

Haec carta indicat atque conservat quod pignoravit Solom partem terrae quae vocatur Rann Euilon ad Beatus, pro .XV. solidis, usque ad caput .VII. annorum; et si tunc redempta non fuerit, maneat inconvulsa in luh, in dicombito, ad supradictum Beatus: et alligavit supradictum Solom fideiussores vel dilisidos in securitate ipsius terrae ad Beatus, bis nominibus: Miot, Uuruuocon, Iudcundoes. Factum est hoc super ipsam terram, non. decembris, coram his testibus: Solom, qui dedit, testis; Riuualt, testis; Moruueten, testis; Uuorcomet, testis; Teudus, testis; Anaubritou, testis; Gretan, testis; Sulan, testis; Maenuuoron, testis; Stlinan, testis; Uuinmorin, testis; Torithien, testis; Drihuualt, testis; regnante domno et gloriosissimo imperatore, Nominoe misso in Brittannia.