None
Datierung: 826–834
Notum sit vobis omnibus audientibus sive legentibus quod uadiavit Moenken Ranriculf sitam in Brouueroch, in plebe que vocatur Bain, in villa Iarmanac ad Arthuuiu, cum pratis et aquis, et cum omnibus apendiciis suis, pro solidis .IIIIor., usque ad .VII. annos; et si redempta tunc non fuerit, expectetur usque ad alios .VII. annos; et si tunc non fuerit redempta, id est, in caput .XXI. annorum, maneat inconvulsa sive ab illa supradicta sive a filiis suis sive filiabus vel a nepotibus, in alode dicombito, in luth, iure proprio, sine censu, sine tributo ulli homini nisi sub caelo nisi ad Arthuuiu et cui voluerit post se; et hii sunt fidesuxores sive dilisidos quos dedit Moenken ad virum supradictum Roenuuallon et frater eius Maenuuoron, in securitatem istius terrae usque ad finem mundi; et hi sunt testes qui hoc viderunt et audierunt: Dreuuallon, presbyter, testis; Suluual, presbyter, testis; Ninan, presbyter, testis; Matin, presbyter, testis; Roenuuallo, testis; Maenuuoron, testis; Uurmien, testis; Uuoruuoion, testis; Iarncant, testis; Uuoithoiarn, testis; Haeluili, testis; Iarnhatoeu, testis; Uuorhasoeu, testis; Urbhoiarn, testis; Matfred, testis; Ricun, testis; Iarncun, testis; Omnis, testis. Factum est in aecclesia Bain, .VII. kalendas maii, .I. feria, in tempore Lodouuici imperatoris, regnante Nominoe in Brittannia, Rahenhero episcopo in Brouueroco, luna .III., anni Domini .DCCC.XII., indicatione .IIII. Pax sit legentibus et audientibus, amen.