None
Datierung: 879 03 08
Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Iudnimet, presbyter, partem terrae quae vocatur Conc Hinoc, sitam in Brouueroch, quae vocatur Sixti martiris, Sancto Salvatori in Rotono et. Monachis rotonensibus,·cum suo colono nomine Uueitnoc, cum omnibus apendiciis suis, sicut ab illo presenti tempore videbatur esse possessa, iure hereditario, ita tradidit supradicto Sancto Salvatori et monachis supradictis, in elemosina pro anima sua et pro regno Dei, in monachia sempiterna, sine censu et sine tributo ulli homini sub caelo nisi supradictis monachis. Factum est hoc in aecclesia Sixti martiris, .IIIo. nonas novembris; dominante Alanin Brouueroch, Chenmonoc in Venetis civitate, adstantibus ibi multis nobilibus viris quorum nomina his sunt: Haeruuiu, filius Alurit, testis; Deurhoiarn, testis; Coblon, testis; Tanetui, testis; Liuerat, testis; Uurtemet; tcstis; Liuer, abbas, testis; Fulcrit, testis; Liuerin, testis; Anaubritou, diaconus, testis; Dorien, diaconus, testis. Postea venit Iudnimet ad monasterium Rotori et petiit ad supradictis monachis ut fieret monacus cum illis, quod ita evenit, et firmavit hanc donationem supradictam coram abbate Liverio et omnibus monachis qui ibi aderant et aliis nobilibus viris quorum nomina sunt: Iudnimet, presbyter, qui hanc donationem donavit, testis; Cheuric, frater eius, testis; Ratuueten, nepos eius, testis; Iarnuuoret, testis; Roenhebet, testis; Iarnbud, testis; Catuuallon, testis; Liosoc, testis; Morcoris, testis; die dominico, .VIII. idus marc., luna .X., anno incarnationis Domini nostri Jhesu-Christi . DCCC.LXX.VIIII.