None
Datierung: 833–839
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Haeldetuuido, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis , procul dubio, in aeternam beatitudinem reiribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad basilicam Sancti Salvatoris in monasterio rotonensi vel omni congregationi ibidem consistenci, et venerabilis vir Conuuoion abbas presbyter esse videtur, hoc est, rendam denarios .CC. in argento uno quoque anno de meo villare et de mea vinea et de campo qui in circuitu eius est, qui habet sationem modios .XII. de frumento, a via que ducit ad fontem Pullupin, per circuitum, usque ad viam que ducit ad Lisbebu de Liscelli, sitam in pago trans silvam, in condita plebe Uuern, in loco nuncupante Liskelli, ea vero ratione ut quamdiu advixero, semper ipsam rendam solvere studeam; et post meum quoque discessum, qui ex meis propinquis propinquior fuerit qui ipsam terram tenuerit, similiter faciat; et si fuerit, aut ego Haelletuuido, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet persona, qui contra hanc donationem aliquid refrangere vel calumniam generare. presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper cui contra litem intulerit solidos multos conponat, et haec donatio stipulatione subnixa inlibata permaneat. Signum Haelletuuido. Factum est hoc in loco non ignobili nuncupante monasterio rotonensi, .VII. feria, die .V. decimo kal. februarii, regnante domno et gloriosissimo imperatore Lodouuico, coram Conuuoione abbate et suis monachis.