Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 196

None
Datierung: 830 07 01

Magnifico viro fratri Dormino et filio suo Maencomino, ego enim, Uuolouan, constat me vobis vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, de terra modius de brace .VIII., modios de brace Uurmoet, sitam in pago Venedie, in condita Rufiaco, in loco nuncupante Trebdobrogen, finem habens .II. campus ex uno latere, Ranngratias et Botbeuuin et silvam et pratum; alius vero et campus finem habens et uno latere Rann Eleoc et alia via publica; ex uno fronte Campgratias, ex alio Rannpencelli; tercius autem habet ex uno fronte via que ducit ad Beduu; ex alio Campcoet et uno latere Ran Anauuin et ex alio a villa Abeduu usque ad Betfuric, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, cum omnibus apendiciis suis, vel omni supraposito suo, sicut a me presenti tempore videtur esse possessum, de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, unde accepi a te precium sicut mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, de argento sosidos .XVIIII. et denarios .x., ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volucris, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum, sine censu, sine tributo et sine opere; et si fuerit, aut ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet persona, qui contra hanc venditionem aliquam calumniam vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper contra cui litem intulerit solidos .XL. multa conponat, et haec venditio firma et stabilis permaneat. x. Cunauualt, testis; Uuolethec, dilisidus; x. Maenuili, dilisit.; x. Iunetuuant, x., dilisidus; x. Houuori; x. Diloid; x. Iarndetuuid; x. Lathoiarn, presbyter; x. Uuetenuuoret; x. Milcondoes; x. Maenuuoret; x. Blenlini; Driuinet, presbyter; x. Tetuuiu; x. Loiesuuocon; x. Hirduuoret, presbyter; x. Paschoiarn; x. Menion; x. Louuenhoiarn; x. Rihouuen, presbyter; x. Pasccaham; x. presentibus Anauran, Catuueten; x. Cathoiarn; x. Uuolouan, x. , venditoris. Factum est hoc in loco nuncupante Botmachlon, presentibus Portitoe et Uuruili vassis dominicis, sub die kal. iulii, .VI. feria, regnante domno Lodouuico imperatore, Uuidone commite Venedie, Reginario episcopo, Portitoe machtiern. Ego, Haeldetuuido, scripsi et subscripsi.