Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 195

None
Datierung: Ca. 840

Noticia sub quorum presentia qui subtertenentur inserti qualiter veniens Uurbudic, interpellans Conuuoiono abbati, dicens quod porcionem debebat habere de illa exclusa quae dicitur Coretloencas; et convenerunt multi viri de Bain et de Avizac super ripam Visnoniam, contradicentes et disceptantes propter illam exclusam. Tunc supradictus Uurbudic, furore repletus, dixit quod falsa esset carta Uurblon et hereditas eius non est libera nisi colonica. Tunc habuerunt illi homines Avizac senes metum, eracundiam, increpantes ipsum Uurhudic propter mendacium quod dixerat. Tunc Uurhudic, confusus et supplex, prostratus ad pedes supradicti Conuuoioni, confessus est se mendacium dixisse, et porcionem de exclusa non deheret hahere. Deinceps Conuuoion, misericordia motus, elevavit eum de terra, beneficiavit illi portionem de exclusa, dum fidelis et amicus illi fuisset, et monachi voluissent. Factum est hoc, adstantibus multis viris: Conuuoion, testis; Tetuuiu, testis; Cumdelu, testis; Comiau, testis; Uuorhoiarn, testis; Uuorhasoeu, testis; Urmgent testis; Hebetan, testis; Uurmhouuen, testis; Maelocan, testis; Catboiant, testis; Cadalun, testis; Uuarher, testis; Teufrit, testis; Maencomin, testis; Arcon, testis; in .VI. feria, regnante Nominoe Brittanniam, Susanno episcopo in Venedia, Rechouuino commite in Namnetica.