Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 172

None
Datierung: 851 04 23

Notum sit vobis quod vendidit Haeluuicon modios duos brace et .VI. sextarius, partes duo Ransantan ad Menuuobri, cum pratis et aquis et silvis et rivis et pascuis, pro solidis .XXVIIII. et denariis .III., in alode, in dicombito, iure proprio, sine censu, sine tributo ulli homini sub caelo nisi ad Maenuuobri et semini eius post se usque ad·consummationem seculi; et hii sunt testes qui hoc viderunt et audierunt: Tudian, presbyter, testis; Uuinhoiarn, presbyter, testis; Seman, presbyter, testis; Ratuili, machtiern, testis; Etelfrit, testis; Uuoletec, testis; Euhoiarn, testis; Breselcoucant, testis; Omnis, testis; Uuordoetal, testis; Drihican, testis; Uuoruuocon, testis; Uuoran, testis. Factum est hoc in aulam Nouuid, ante Rauuili, machtiern, die Jovis, .VIIII. kal. maii, in tempore Karolo, regnante Erispoe in Brittannia et Courantgeno episcopo in Brouueroco, et luna .XXIII.; et pax sit legentibus istam cartam in Christo, amen. Valeas, vigeas, longus in evum permaneas; et hi sunt fideiussores quod dedit Haeluuicon ad Maenuuobri: Catusloiant et Maenuuocon, in securitatem istius terrae ad Maenuuobri et cui voluerit post se.