Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 171

None
Datierung: 840 03 26

Magnifico viro nomine Maenuuobri, aemptori, ego enim, in Dei nomine, Haeluuicon, venditor, constat me tibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, partem de terra, .IIII. modios de brace, nuncupante Ranuuicanton, sitam in pago nuncupante Brouueroch, in condita Rufiaco, in loco nuncupante villa Etuual, super riuuam que dicitur Piscatura, finem habens ab uno latere et fronte riuuam Piscaturam et partem Sanctam, de altero vero latere et fronte partem Uuetenuual et Roscaroc, per viam ad Piscaturam, unde accepi a te pretium in quo mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, caballum unum cannum non Couuiranum, contra solidos .XX. et .X. solidos in argento, habeas, teneas, possideas, facias exinde quicquid volueris, in luh, in dicombito, in alode comparato, diost, dicofrit, diuuohart, et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi Maneuuobrio et cui voluerit post se, cum uno colono nomine Lunmonoc, filius Sulmonoc, et semine eius, ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem ad faciendum; et alligo tibi fideiussores vel dilisidos in securitatem ipsius terrae supradicte: Cathoiarn et Catuuotal et Uuorcomoet; et, quod fieri non credo, si fuerit ulla quislibet persona, si ego ipse, Haeluuicon, aut ullus de heredibus meis vel propinquis meis, qui contra hanc venditionem aliquam calumniam vel repeticionern generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, insuper et cui contra litem intulerit solidos .LX. multa conponat, et haec venditio firma et stabilis permaneat, cum terris cultis et incultis, aquis, pratis, pascuis, totum et ad integrum, cum omni supraposito suo. His presentibus actum fuit: Signum Uurbili, machtiern, testis; Catloiant, filius eius, testis; Iarnhitin, testis; Hiauuid, testis; Matfrid, Noli, testes; Uurcomet, testis; Numinoe, testis; Sulmin, abbas, testis; Conhael, abbas, testis; Maenuili, testis; Uuobrian, testis; Fomus, testis; Haeldifois, testis; Tanhoiar, testis; Comaltcar, presbyter, testis; Menuueten, presbyter, testis; Houuoret, testis; Uuolecec, testis; Uuicant, testis; Haelin, testis; Rishoiarn, testis; Catbud, testis; Ridgen, testis; Saushoiarn, testis; Risuuocon, testis; Uuotolan, testis; Loiesauual, testis. Factum est hoc in loco nuncupante villa Uuicanton, .VI. feria, .VII. kal. aprilis, regnante domno et gloriosissimo imperatore Hlodouuico, Nominoe possidente Brittanniam, Susanno episcopo. Ego, Haedetuuido, clericus, scripsi et subscripsi.