None
Datierung: 867 01 23
Haec carta indicat atque conservat quod vendidit Maenuuobri .IIII. modios de brace, hoc est, partem Uuicanton et duos modios et octo sextarius de parte Santan; et donavit Roiantken ad Maenuuobri .XX. solidos argenti pro parte Quicanton cum sua villare, et duas partem Santan; et donavit Maenuuobri ad Roiantken ipsam terram suam, alodum quod emerat de Haeluuicon; sic vendidit Maenuuobri cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, in alodum dicombitum ad Roiantken et seminibus suis post se. His presentibus actum fuit: Comaltcar, presbyter, testis; Louuian, presbyter, testis; Finituueten, presbyter, testis; Loiesou, testis; Nominoe, testis; Haellifois, testis; Blenliuuet, testis; Haeluuocon testis; Uuincalon, testis; Iarnuualt, testis; Haeluuoret, testis; Marcocuueten, testis; · UUordoetal, testis; Uuetenhoiarn, testis; Omnis, testis; Haeluueten, testis; Maenuuocon, testis. Hoc factum est in tempore Karolo rege, dominante Salomone Brittanniam et Rethuualatro episcopo in [.......], .X. kal. feb., .V. feria, luna .XIII.