Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 170

None
Datierung: 866 08 21

Haec carta indicat atque conservat quod uuadiavit Catlouuen, ex iussu Duil domini sui, salinam que vocatur Scamnouuid, pro .VI. solidis, usque ad .V. annos; et si tunc redempta non fuerit, expectetur iterum usque ad alios quinque annos; et si tunc non fuerit redempta, id est, in caput .XV. annorum, maneat inconvulsa et in monachia sempiterna supradictis monachis; et dederunt supradicti venditores dilisidos ad supradictos monachos: Duil, filius Berran, et Caranton. Factum est hoc in plebe Uuenran, in villa Allii, .XII. kal. septembr., feria .IIII., anni Domini .DCCC.LXVI., coram multis nobilibusque viris quorum haec sunt nomina: Duil, filius Riuelen, et Catlouuen; Duil, filius Birran, testis; Catuueten, testis; Iarnuueten, testis; Budinnet, testis; Uuasbidoe, testis; Kentuuant, testis; Breselan, testis; Haeloc, testis; Iuurgent, testis.