None
Datierung: 863
Haec carta indicat atque conservat quod uuadiavit Catfouuen, iussu domini sui Duil, salinam quae vocatur salin Permet, pro .XX. solidis, ad monachos rotonenses usque ad .XX. et unum annum; et dederunt supradicti venditores, id est, Catlouuen et Duil, dilisidos ad supradictos monachos, his nominibus: Breselan et Uurien; et si non fuerit redempta usque ad supradictum tempus, id est, per caput trium septem annorum, maneat in monachia sempiterna supradictis monachis. Factum est hoc in plebe Uuenran, in villa Alli, anni Domini .DCCCLXIII., coram multis nobilibus viris quorum haec sunt nomina: Duil et Catlouuen, venditoris, testes; alius Duil; Catuueten, testis; Iarnuueten, testis; Budinet, testis; Uuasbidoi, testis; Kentuuant, testis; Breselan, testis; Haeloc, testis; Uuorgen, testis.