None
Datierung: 850–866
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Comaltcar, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum proferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuo esse volo Sancto Salvatori et monachis in Rotono habitantibus, hoc·est, Broinantrcar cum duobus colonis, Roiantmonoc et Uuoetuual et Uuiurat et semen eotum, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis, totum et ad integrum, trado in tua potestate, ita ut quicquid exinde facere volueris, liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem ad faciendum; si quis vero, quod futurum esse non credo, quod absit, aut ego ipse, aut ullus ex propinquis meis, vel quislibet persona, qui contra hanc donationem aliquam calumniam vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit. non vindicet, et super contra cui litem intulerit solidos .C. multa conponat, et haec donatio omnique tempore firma et stabilis permaneat. Actum est hoc Martis die, in Rotono monasferio, coram his testibus: Comaltcar, presbyter, testis, qui donavit, testis, ac Conuuoion, abbas, cui datum est, testis; Iarnhitin, testis; Triboud, testis; Leuhemel, testis; Tethuuid, testis; Liuer, testis; Haelmin, testis; Cundelu, testis; Arthuuolou, testis; Hinconan, testis; Sulhoiarn, testis.