Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 160

None
Datierung: 846 03 09

Magnifico viro nomine Comaltcaro, presbytero, emptori, ego enim, in Dei nomine, Catloiant, venditor, constat me tibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, villam iuris mei nuncubantem Bronantrcar, .VIII. modios de brace, cum duobus colonis his nominibus: Roiantmonoc et Goiduual et semen eorum, et Uuiurat et semen eius, cum terris cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, cum omni supraposito suo, sicut a me presenti tempore videtur esse possessum, ita de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, finem habens a Pullgouidnet per fossatam ad finem Rann Melhouuen, per viam usque ad pontum Frotguiuan, per Frotguiuuan ad Luhguiuuan, per vallem finis Ranlis ad finem Ranloin Picket usque iterum Pullgouidnet, habeas, teneas, possideas, facias exinde quicquid volueris, ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris, liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem ad faciendum, sine censu et sine tributo et sine opere et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi ad Comaltcarum presbyterum vel cui voluerit, in luh et alode comparato, sine redemptione umquam; et alligo tibi fideiussores et dilisidos in securitate ipsius terre, his nominibus: Iarnetuuid, Noli, Miot, Cathoiarn; unde accepi a te precium in quo mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, solidos .XVI. His presentibus actum fuit vel tunc firmaverunt: Signum Catloiant, venditoris, testis; Ratuili, fratris eius, testis; Hiauuid, abbas, testis; Moruueten, abbas, testis; Loiesoc, testis; Precoes, testis; Haellifois, testis; Couuetic, testis; Haeluuicon , testis; Hirduueten, testis; Iacu, testis; Haeluuoret, testis; Greda, presente; Anaugeno, presbytero, presente; Maenuueteno, presbytero, teste, presente; Finituueteno, presbytero, teste , presente; Dalitoc, presbytero, teste; Reduuoreto, presbytero, teste; Hirdbidoe, testis; Iuduueten; ego, Haeldetuuido, abbas, scripsi et subscripsi. Factum est hoc in loco super ipsum villare, die Martis, .VII. idus mart., Nominoe possidente Britanniam, Susanno episcopo, in ipso anno quando bellum fuit inter Karolum regem et Nominoegium.