Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 162

None
Datierung: 854 12 07

Noticia in quorum presentia qui subtertenentur qualiter venerunt Couuellic et Brithael, consobrini Lalocan, ad interpellandos monachos qui erant in Rotono monasterio de sua hereditate quam dederat illis Lalocan: dederat enim supradictus Lalocan suam hereditatem, id est, villam quae vocatur Trebhinoi, in plebe qui dicitur Sei, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio habitantibus; idcirco ·venerunt supradicti consobrini eius ante Hoiarscoet possidebat plebem illam, et rogaverunt eum multis precibus ut faceret illis iusticiam de monasterio Sancti Salvatoris et de Lolocano, Dicebat enim et testificabant quia plus erat illis rectum illam hereditatem quam Lalocono; et postea convocavit Lalocan cum monachis viros nobiles et maxime seniores qui erant in illa plebe et in aliis plebibus, quorum ista sunt nomina: Maencomin, presbyter, testis; Uuetenuuoion, presbyter, testis; Catuuotal, testis; Uuetenoc, presbyter, testis; Catloiant, Rihouuen, Uuarnher, Cadalun, Menuuallon, Arthuuiu, Luhetloc, Merchion, Anaugen; isti omnes venerunt cum Lalocano ante Hoiarnscoit; in villam quae dicitur Sarant; et testificaverunt et dixerunt quia plus erat illi rectum quam illis, quia in antiquis temporibus diviserunt parentes eorum suam hereditatem inter se, et illam villam cecidit in partem genitoris Lalocani; et convicerunt eos, et postquam convicerat eos Lalocan cum suis testibus, iterum tradidit suam totam hereditatem, sicut superius fecerat, in manibus monachorum qui in illo placito erant, id est, Tribodus, prepositus, et Riuuere, monachus; ita vero tradidit cum manentibus, cum terris, cum silvis, cum omnibus apendiciis suis, sicut adiacet, ab illo die et deinceps. Actum est hoc coram his testibus: Maencomin, presbyter, testis; Uuetenuuoion, testis; Catuuotal, presbyter, testis; Uuetenoc, presbyter, testis; Hoiarscoet, princeps, testis; Sahioc, testis; Hoiarngen, testis; Uuiuhomarch, testis; Duiuuuoret, testis; Neboc, testis; Rihouuen, testis; Arthuiu, testis; Maenuuallon, testis. Factum est hoc .VII. idus decembris, .VI. feria, anno .XV. regnante Karolo rege, anno .III. gubernante Erispoe Brittanniam post obitgm patris sui, Courantgenus episcopus in Venedia, Conuuoionus abbas in Rotono monasterio.