None
Datierung: 867 12 27
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Hirdhoiarn, filius Haelin, Ran que vocatur Bothgellet, sitam in plebe Rufiac, et aliam villam que nuncupantur Loencetcnoch, Sancto Salvatori in Rotono monasterio et monachis rotonensibus, pro anima sua et pro regno Dei , inconvulsa et in monachia sempiterna, totum et ad integrum, cum omnibus appendiciis suis, Sancto Salvatori et supradictis monachis. Factum est hoc in monasterio Rotono, .VI. kalendas ian., .VII. feria, coram Ritcanto abbate et ceteri loci illius monachis. Posuerunt supradictus Hirdhoiarn et filius eius Uuorethoiarn istam donationem per manicam super altare Sancti Salvatoris. Postea vero, hoc est, .IIII. nonas febr., .VI. feria, firmavit Hirdhoiarn supradictus hanc donationem supra dictam terram, coram multis nobilibus viris quorum isia sunt nomina: Hirdhoiarn, qui dedit et firmare rogavit, testis; Comaltcar, presbyter, testis; Uuoetatoe, presbyter, testis; Menuueten, presbyter, testis; missus monachorum, testis; Uuorcomet, testis; Hirdhoiarn, testis; filius eius, testis; Sulmin, abbas, testis; Uuenrnael, testis.