Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 155

None
Datierung: 830 01 16

Magnifico viro Rihouueno presbytero, emptori, ego enim, in Dei nomine, Broen, venditor, constat me tibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae; id est, villam iuris mei nuncupantem Loutinoc, .VIII. modios de brace, sitam in pago Brouueroch, in condita plebe Rufiaco, in loco nuncupante Lerniaco, super ripam Hemhoir, cum terris, libertis, acolibus, mancipiis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, cum omni supraposito suo, sicut a me presenti tempore videtur esse possessam, de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, unde accipi a te pretium in quo mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, de argento solidos .XXIIII., ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere volueris, iure proprietario, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem ad faciendum, sine censu, sine opere, sine renda et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi ad Rihouuenum presbyterum et Anaugen presbyterum, fratrem eius, et cui voluerint post se; et est circumcincta de uno latere flumine quod vocatur Himhoir, et de fronte terra Riantcar, de alio latere verneta et de quarto vero fronte pratum; et quod fieri non credo, si fuerit, aut ego ipse Broin, aut ullus de heredihus·meis, vel quelibet aliqua persona que contra hanc venditionem si aliquam calumniam vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper cui contra litem intulerit solidos .XLVIII. multa conponat; et ut venditio ista firma et stabilis permaneat, et alligavit Broin dilisidos de ista terra ad Rihouuenum preshyterum: Hinoc, Maenbili, Arthuuiu; hi sunt qui subterfirmaverunt: Signum Broin, testis; Houuori, testis; Miot, testis; Noli, testis; Cathoiarn, testis; Tetuiu, abbas, testis; Haeluuobri, testis; Catuueten, testis; Catuuotal, testis; Anauran, testis; Cathoiarn, testis; Louui, testis; Fomus, testis; Iacu, testis; Anaugen, presbyter, testis; Comaltcar, testis; Uuincalon, testis; ex verbo Portitoe et Uurbili, testes, et filiorum eorum. Factum est hoc sub die .XVII. kalendas febr., die dominico, in loco non ignobili nuncupante aecclesia Rufiaco, presente populo, regnante domno et gloriosissimo Lodouuico, anno .XVII. regni eius, Uuidone comite in Venedia, Reginario episcopo, Portitoe machtierno, et Uuoruili frater eius; ego Haeldetuuido, clericus, scripsi.