Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 156

None
Datierung: 834 01 18

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Rihouuen, presbyter, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis; procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Rihouuen, presbyter, de tanta misericordia et pietatem Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos laborantes et regulam sancti Benedicti operantes in monasterio quo dicitur Roton, quos petens ut locum mihi darent habitandi, quod et fecerunt per misericordiam et caritatem; deinde donavi eis de iure meo Loudinoc, que mihi per cartam et venditionem et quodam homine nomine Broen, venditore, evenit, cum terris, pratis, pascuis, aquis, totum et ad integrum, cultum atque incultum, et esse cinctam de uno latere flumen quod vocatur Himboir, et de fronte Ran Riantcar, de alio latere verneta, de quarto vero fronte partum si concludit, omnia trado eis de die presente ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem post hunc diem; et si fuerit, aut ego ipse, aut unus de propinquis vel quoheredibus, aut quelibet persona, qui contra hanc donationem aliquid refringere vel calumniam generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, sed insuper cui contra litem intulerit .L. […] permaneat. Factum est hoc in pago Venedie, in condita plebe Rufiaco. Signum Rihouuen, qui dedit et firmare rogavit; x. Anaugen, presbyter, testis; Iohan, testis; Comaltcar, presbyter; Houuori, testis; Maenuili, testis; Louui, testis; Haeluuobri, testis; Dreuuobri, testis; Anauran, testis; Iacu, Berthuualt, testes; Rethuualart, testis; Maenuueten, testis; Maenuuobri, testis; Fumus, testis; Miot, testis; Arthueu, testis; Cathoiarn, testis. Factum est hoc sub die .XV. kalendas febr., in die dominico, in aecclesia Rufiac, regnante domno Hlodouuico, Reginario episcopo, Portitoe et Uuruili duo machtiern.