Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 154

None
Datierung: 867 07 11

Haec carta indicat atque conservat quod dederunt Courantmonoc et Sulhaeloc, frater eius, Sancto Salvatori in Rotono monasterio et suis monachis, Ranlouuinid quam emerat Tethuuiu et sua coniux Argantan nomine a quodam viro nomine Euhocar, venditore; et ipse Argantan dereliquid ipsam terram filio suo nomine Courantmonoc supradicto, et de .IIII. modiis de brace Ranuuorocan, quam emit supradictus Sulhaeloc a quodam viro nomine Couuetic, venditore, pro animabus suis et pro regno Dei, servitium per singulos annos ad festivitatem Sancti Martini ab his qui tenuerint supradictos alodos; et posuerunt supradicti, id est, Cobrantmonoc et Sulhaeloc, hanc donationem sive elemosinam per manicam super altare Sancti Salvatoris in Rotono, .V. idus iul., .VI. feria, coram monachis pone rotonensibus. Postea vero firmaverunt supradicti fratres hanc donationem ante aecclesiam Rufiac, idus augusti, .IIII. feria, ex concensu Sulmin abbatis Sancte Leuferine; censum quem ante dedit Tehuuiu ad ipsam pro anima sua, id est, .VI. denarios per singulos annos, et dedit supradictus Courantmonoc hanc donationem, ex concessu Sulhaeloc fratris suis, in manu Ritcanti abbatis, coram his testibus: Loiesuuallon, presbyter, testis; Urmgen, testis; Iarnuuocon, testis; Hiauuid, testis; Hirthmarcoc, testis; Comaltcar, testis; Adaluuin, testis; Loiesbritou, abbas, testis; Sulmin, abbas, testis; Iunmonoc, diaconus, testis; Haeluueten, testis; Iacu, testis; Miot, testis; Catuuallon, testis, Eusorgit, testis.