Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 153

None
Datierung: Ca. 865

Magnifico viro nomine Subhaeloco, emptori, ego enim, in Dei nomine, Couuetic, advenditor, constat me tibi vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, .IIII. modios de brace nuncupantem Ranuuorocan, cum suis terris cultis et incultis, heredibus, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, et cum omni supraposito, suo, sicut a me presenti tempore videtur esse possessam, ita de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, unde accipi a te pretium in quo mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, solidos .XX., habeas, teneas, possideas, ita ut ab hodierna die facias exinde quicquid volueris, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem ad faciendum, in alode comparato et dicombito, sine redemptione umquam, sine renda et sine opere, dicofrit, diuuohart, et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi ad Sulhaeloc vel cui voluerit; et quod fieri non credo, post hunc diem, si fuerit quelibet persona, aut ego ipse, Couuetic, aut ullus de coheredibus vel propinquis meis, qui contra hanc venditionem aliquam calumniam·vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, sed insuper qui contra litem intulerit solidos .XL. multa conponat, et ut ista venditio firma et stabilis permaneat, finem habet ex uno latere et fronte fos et Ranpeniar et Rantronhael, de altero vero latere et fronte Lostuuiel et Ranconon; hi sunt qui subterfirmaverunt: Signum Couuetic, venditoris; Catloiant, testis; Iarnhitin, testis; Fomus, testis; Iarndetuuid, testis; Hiauuid, abbas, testis; Sulmin, abbas, testis; Uuetenhoiarn, testis; Risuocon, testis; Omnis, testis; Breselcoucant, testis; et alligavit Couuetic fideiussores in securitate ipsius terrae ad Sulhaeloc: Catuuotal et Uuordotal et Maenuuocon. Ego, Heldetuuid, abbas, scripsi.