None
Datierung: 829 o. 830
Ego igitur, in Dei nomine, Tehuuiu, te fidelem coniugem meam Argantan cognoscens, et de die presente trado tibi et semini tuo post se villam iuris nostri nuncupantem Ranlouuinid, quam emimus a quodam viro nomine Euhocar, sitam in pago Venedia, in condita Rufiaco, in loco nuncupante Trebetuual, cum terris suis et omni supraposito suo, sicut a nobis videtur esse possessam, ita in vestra trado potestate vel dominatione, habeatis, teneatis, possideatis, quicquid exinde facere volueritis, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum, in alode conparato, sine renda, sine opere; dicofrit, difosot, et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi denarios .VI. ad Sanctam Leupherinam in monasterio Conoch, pro anima mea; et si fuerit ulla quelibet persona que contradicere presumpserit, illud guod repetit non vindicet, sed insuper et contra cui litem intulerit solidos .XL. multa conponat. Factum est hoc coram multis testibus: Catuuotal, testis; Uuorcomet, testis; Uuordotal, testis; Marchuuallon, testis; Framuual, testis; Buduuoret, testis; Uuoletec, testis; Haelhoiarn, testis; Eusorgit, testis; Rihouuen, testis; Comaltcar, testis; Anaugen, testis. Factum est hoc in loco nuncupante Lisnouuid, .VI. feria, regnante domno et gloriosissimo Lodouuico imperatore, anno .XVI. imperii eius, Uuidone commite; et ego, Haeldetuuid, abbas, scripsi et subscripsi.