None
Datierung: 820 04 06
Haec carta indicat atque conservat quod vendidit Euhocar partem terrae quae dicitur Rannlouuinid, ad Tehuuiu, pro .XX. solidis in argento; et dedit supradictus Euhocar tres dilisidos ad Tehuuiu in Securitate ipsius terrae, his nominibus: Etuual et Noli et Cathoiarn; etita vendidit supradictus Euhocar illam terram, cum terris, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, et cum omnibus apendiciis suis, totum et ad integrum, ad supradictum Tehuuiu, sine censu et sine tributo et sine opere, dicofrit, difosot, diuuohart, et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi ad Tehuuiu et cui voluerit. Factum est hoc super ipsam terram, .VI. feria, id est, Parasceuen Pasche, .VIII. idus aprilis, luna .XVIII., regnante domno Hlodouuico imperatore, Uuido commite, Uuiuhaloco episcopo, coram multis testibus: Euhocar, qui dedit et firmare rogavit, testis; Uuorbili, testis; Portitoe, testis; Drihican, testis; Ninan, Paschaham, testes; Broen, testis; Anauran, testis; Houuori, testis; Eusorgit, testis; Ratuili, testis; Catuueten, testis; et ego, Lathoiarnus, scripsi.